# Epistolae Et Decreta 12.3.15-21

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, 12.3.15 to 12.3.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/12.3.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/12.3.15

Sancta synodus dixit: Liquet secundum prosecutionem venerabilium fratrum nostrorum, Laurentii, Petri, Eulalii, Cresconii, Maximi, vel Stephani, nec apud nos incertum habetur, hanc ipsam scripturam nullius esse momenti, quam, etiamsi aliqua posset subsistere ratione, modis omnibus in synodali conventu provida beatitudinis ves rae sententia enervari conveniebat, et in irritum deduci, ne in exemplum remaneret praesumendi quibuslibet laicis, quamvis religiosis vel potentibus, in quacunque civitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facu'taLibus; quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Symmachus episcopus dixit: Modo, quia Deus praesentiam vesiram votivam mihi sub qualibet occasione concessit, vo o (si pl acet) rem fieri firmam, quam credo ecclesiasticis facultatibus convenire, ut aguoscant omnes, quos in me vanus furor excitavit, nihil me magis studere quam ut salvum esse possit quod mihi est a Deo sub dispensatione commissum, sed et quibuslibet (successoribus) Deum timentibus, gratum esse debeat, et ad ecclesiastici custodiam patrimonii perlinere. Sancta synodus dixit: Scimus provisionem vestram necessariis studere, et ideo in vestra est potestate sequenda disponere. Symmachus episcopus Ecclesiæ catholicæ urbis Romæ dixit: Mugna quidem venerando et sacerdotali debetur cultura proposito, cui imminet de studio, quæ recta sunt, non de necessitate, disponere. Sed quoniam in aliquibus aliena postulantibus, vitiorum mater avaritia, repudialis honestatis repagulis, totum putat expedire quod libet: et in, dum prædæ inhiat patientia supernae pietatis abutitur, exspectantibus correctionem coelo moderante, judiciis se existimant non teneri, cum clarum sit, quod apud certos in occasionem rapiendi pro cedat divinae mora sententiæ. Sed nobis quos pastoralis cura et ecclesiastica astringit, pro dispensatione credita, ratio reddenda substantiae: opus est, ut sollicitudinem nostram, non solum ad praesentia, sed etiam ad secutura saecula porrigamus, ne ad animæ nostrae detrimenta contingat, si hi qui possunt statutis debere innocentiam, præsumentes de libertate, de!

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
