Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 12, Facti A Dominosymmacho Papa, De Abroganda Lege Odoacris Regis Repugnante Libert…, Chapter 4, Iv
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 12.4
Unproofread scanNot analysed yet
His ergo perpensis, mansuro cum Dei nostri consideratione decreto, sancimus, ut nulli apostolicae sedis, præsuli, a praesenti die (donec, disponente domino, catholicæ fidei manserit doctrina salutaris) liceat praedium rusticum, quantaecunque fuerit vel magnitudinis, vel exignitatis sub perpetua alienatione vel commutatione ad cujuslibet jura transferre. Nec cujusquam excusentur necessitatis obtentu, quippe cum non sit personate, quod loquimur: nec aliquis clericorum vel laicorum sub hac occasione accepta tueatur. Sed nec (a) in usufructuario jure aliquibus dare liceat, nec data retinere, praeter clericos, et captivos, atque peregrinos: ne malae tractationis ministretur occasio, cum liberalitati illi alia (b) itinera reserventur.