Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 12, Facti A Dominosymmacho Papa, De Abroganda Lege Odoacris Regis Repugnante Libert…, Chapter 6, Vi
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 12.6
Unproofread scanNot analysed yet
Pari etiam ecclesiarum per omnes Romanae civitatis titulos, qui sunt presbyteri, vel quicunque fuerit, astringi volumus lege custodes: quia nefas dictu est, obligatione, qua se per caritatem Christi connectit summus pontifex, ea hominem secundi in ecclesia ordinis non teneri. Quicunque tamen (e) obligatus, Dei, et decreti hujus immemor cujus Romanæ civitatis sacerdotes volumus religiusis nexibus devinciri, in constitutum praesens committens, quidquam de jure iitu! orum vel ecclesiæ superius præfatæ quolibet modo, praeter aurum, argentum vel gemmas, vestes quoque, si sunt, vel si accesserint aliqua mobilia, ad ornamenta divina minime pertinentia, perpetuo jure, exceptis duntaxat sub præfata conditione domibus, ali nare tentaverit, donator, alienatur ac venditor, honoris sui amissione muletetur.