Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 12, Facti A Dominosymmacho Papa, De Abroganda Lege Odoacris Regis Repugnante Libert…, Chapter 8, Viii
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 12.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si minore animæ sum cura, quisquam remedium oblatum forte neglexerit, supra ea poenarum genera, quae superius tenentur ascripta, contra fas si quod conceptum fuerit documentum, universis viribus. quamvis ab initio nullas habuerit, (f) effetetur. Sed etiam liceat quibuscunque ecclosiasticis personis vocem contradictionis afferre, et ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit alienata reposcere: nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta, contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. Hujus autem constitutionis legem in apostolica tantum volumus sede servari, in universis Ecclesiis per provincias secundum animarum considerationem, quem, proposito religionis convenire rectores earum viderint, more servato.