# Epistolae Et Decreta 12.8

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 12, Facti A Dominosymmacho Papa, De Abroganda Lege Odoacris Regis Repugnante Libert…, Chapter 8, Viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/12.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/12.8

Quod si minore animæ sum cura, quisquam remedium oblatum forte neglexerit, supra ea poenarum genera, quae superius tenentur ascripta, contra fas si quod conceptum fuerit documentum, universis viribus. quamvis ab initio nullas habuerit, (f) effetetur. Sed etiam liceat quibuscunque ecclosiasticis personis vocem contradictionis afferre, et ecclesiastica auctoritate fulciri, ita ut cum fructibus possit alienata reposcere: nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat, qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta, contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit. Hujus autem constitutionis legem in apostolica tantum volumus sede servari, in universis Ecclesiis per provincias secundum animarum considerationem, quem, proposito religionis convenire rectores earum viderint, more servato.

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
