# Epistolae Et Decreta 3.3

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 3, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/3.3

Rescissis ii. quæ Anastasius decessor in Viennensi controversininnovarat, antiqua aedis apostolicæ decreta observari jubet. Dilectissimo fralri Æonio Symmachus. Dilectionis tuæ litteras,mandataquefilio nostro Crescentio presbytero interuntio deferentesuscepimus, quibus constat inter Arclatensem et ViennensemEcclesiam aliquod de ordinandis episcopis in vicinis civitatibus oriri luctamen: illa re videlicet faciente, quod decessor noster sanctae recordationis Anastasius, tractans confusionem provinciae, aliqua contra veterem consuetudinem jusserit observari, decessorum suorum videlicet ordinationem (quod non oportebat) sub qualibet necessitate tranSIrediens. Nam dum ad trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas, unum sit per diversos antistites sacerdotium;quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit, quod ne sit sententiarum varietas ad ipsam sacrosanctam catholicamreligionem credimus pertinere: cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quæ a Domini sacerdotibus semelstaluu tur, perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor de. cessoris acubus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quæ in sacerdotio præcipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur? Relegentes ergo veterum antistitum super hac causa ordinationes, quibus ecclesiasticum gravatur scrinium; dilectionem tuam enixissime commonemus, ut in ordinandis per singulas urbes sacerdotibus cana ac reverenda servetur antiquitas, nec novella constitutio vetustæ sanctionis robur imminuat, quia non aliter inter vos poterit servari concordia, nisi novis cupiditatibus antiquitatis reverentia modus prudentiori adhibeatur consilio. Dominus te incolumem custodiat, frater carissime. DAta in calendas Octobris, iterum post consulatum Paulini I junioris viri clarissimi (Anno Chr. 500). Dominicum pascha VIII calendasAprilis (x cal. Maii anno 501).

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
