Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 6, Chapter pr, Letter 6
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 6.pr.6
Unproofread scanNot analysed yet
I. Ut res Ecclesiæ non alienentur. II. Ut nullus honorem præmiis accipiat. III. Ut laici per gradus ad sacerdotium provehantur. IV. VI raplores viduarum, vel virginum, ab Ecclesiæ communione pellantur. V. Ut viduæ vel virgines continentiam professas non nubant. VI. Ut nullus per ambitum ad episcopatum accedat. Dilectissimo fratri Cæsario Symmachus. Hortatur nos æquitas postulationis, desiderio fraternitatis tuæ gratanter annuere de singulis qu; e ab apostolica sede concedi supplicas (al. postulas), quod a Patrumn cautela et provisionc non discrepat. Et qu amvis ecclesiasticæ regulæ pene omina comprehendant, tamen superfluum esse non credimus denuo (al. ,nunc) quæ sunt saepius interdicta repetere.