# Epistolae Et Decreta 6b.15

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.15

Nos enim, o sanctissime et beatissime Symmache, eumdem esse existimamus es duabus naturis et in duabus naturis, et non ( sicut illi dicunt) ex duabus naturis unam naturam post adunationem, in duabus autem subsistentibus naturis cum unitate non pati confiteri; ut se doceant Arianorum esse imitatores, dicentium per Filium glorificari Patrem, cum Filio autem non pati se eum glorificari. Sed sicut contra illos docuerunt fratres tui sanctissimi Patres, P< quem et cum quo æqualiter pati dicere nos: quia Per quem, humanitatem; Cum quo, divinitatem significantes magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi: sic et nunc illis, Ex duabus quidem naturis, dicentibus: In duabus autem non conOtentibus, nos ex duabus, et in duabus pariter dicimus. Ex duabus enim dicentes, ex quibus subsistit unitas. In duabus autem, in quibus visus est, et palpatus est, et assumptus post passionem et resurrectionem, confitemur, et in quibus veniet judicaturus vivos et mortuos.

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
