Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 6b.3
Unproofread scanNot analysed yet
Tu autem affectuosus in filiis pater, non visiones, sed in veritate spiritualibus cernens oculis pereuntes in prævaricatione patris nostri Acacii, noli remorari: magis autem (ut ita dicam sicuti propheta) non dormites, sed festina ad liberandum nos (Psal. CXX): quia non in ligando tantum potestas est tibi data, sed in solvendo quoque diu vinctos ad imitationem magistri: neque in eradicando, vel diruendo, sed in plantando et aedificando, secundum beatum Jeremiam. magis secundum salvatorem mundi Christum, in cujus ille exstitit typo: neque in tradendo tantum Satanæ in interitum carnis, sed et in caritate formando, longa aversione dejectos: ne (quod absit) majori tristitia absorptis nobis a Satana videamini pertulisse dispendium. Non enim ignoras ejus ingenium. qui quotidie a sacro doctore tuo Petro doceris oves Christi per totum habitabilem mundum creditas tibi pascere, non vi, sed sponte coactas: qui cum doctissimo Paulo clamas nobis subjectis et dicis: Non enim dominamur vobis in fide, sed cooperamur in gaudio (II Cor. i).