# Epistolae Et Decreta 6b.3

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.3

Tu autem affectuosus in filiis pater, non visiones, sed in veritate spiritualibus cernens oculis pereuntes in prævaricatione patris nostri Acacii, noli remorari: magis autem ( ut ita dicam sicuti propheta) non dormites, sed festina ad liberandum nos (Psal. CXX): quia non in ligando tantum potestas est tibi data, sed in solvendo quoque diu vinctos ad imitationem magistri: neque in eradicando, vel diruendo, sed in plantando et aedificando, secundum beatum Jeremiam. magis secundum salvatorem mundi Christum, in cujus ille exstitit typo: neque in tradendo tantum Satanæ in interitum carnis, sed et in caritate formando, longa aversione dejectos: ne (quod absit) majori tristitia absorptis nobis a Satana videamini pertulisse dispendium. Non enim ignoras ejus ingenium. qui quotidie a sacro doctore tuo Petro doceris oves Christi per totum habitabilem mundum creditas tibi pascere, non vi, sed sponte coactas: qui cum doctissimo Paulo clamas nobis subjectis et dicis: Non enim dominamur vobis in fide, sed cooperamur in gaudio (II Cor. i).

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
