# Epistolae Et Decreta 6b.4

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.4

Quare deprecamur disrumpi novum chirographum. nostrum, sicut Salvator et dux noster Chr istus vetus illud in cruce disrupit; ne ultra post lavacrum regenerationis, malorum nostrorum subjaceamus delicto, sed ut ejus qui comedit, uva acerba ligaverit dentes secundum B. Ezechielis prophetiam (cap. XVIII). Cum ergo in veritate parabolam istam salutari adventu suo salvator impleverit, cur, sanctissime ac beatissime, Acacii inobedientia, uvam acerbam comedentis, nostri, id est filiorum ipsius in tam longo annorum cursu ligati sunt dentes? Si unus horno peccavit, quare toti synagogæ, aut magis toti habitabili mundo per anathema divinus furor incumbit? Ubi ergo Dei promissio, quæ dicit: Non percipient filii parentum peccata, neque parentes filiorum suorum, sed unusquisque morietur in suo peccato (Deut. XXIV; Ezech. XVIII).

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
