# Epistolae Et Decreta 6b.6

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.6

Et Jesus quidem Nave incircumcisos (Jos. xl, et idolorum servitores Gabaonitas cum mendacio fugie ntes ad se, dum oppugnarentur ab Abimelech vel cæteris quatuor cum co principibus, pro eo quod ad eum confugerant, Deo cooperante, strenue vindicavit, ne blasphemaretur nomen Dei ejus tanquam non eos adjuvare prævalentis. Vos autem, sanctissimi viri, Jesu magni Dei et Salvatoris spei nostre discipuli, imitatoresque ejns qui figuram servi assumpsit, utnos liberos redderet a peccato quod regnabat in nobis; videntes oppugnari nos ct mortificari, non sicut Gabaonitas incircumesos, sed vobisctum circircumcisos in Christi circumcisione. neque idolorum servitores et aemulos, etsi peecatorea, tamen Christianos, et vobiscum omnia in Christo sapientes, non despiciatis, neque contemnatis ultra, pii Patres: sed sicut beatissimus prædictus Jesus Nave (Jos. XVI), non illos tantum, sed et Raab meretricem illis anteposuit propter duorum exploratorum susceptionem; ita ct vos nos \ igilanter asaumite cum Dei juvamine propter duarum naturarum traditionem, quæ a vobis per epistolam inter sanctos constituti papae Leonis contra Eutychetis deliramenta directa est. Et illa quidem suscipiens explorantes, in stupam lini sua domus abscondit: nos autem rectæ fidei vestra suscipientes confessionem, in corda nostro non abscondimus, sed in Ecclesiarum dogmatibus Dci misericordia eam cum auctoritate praedicamus. Et illa quidem rogata per metum eos se habere negavit: nos autem oramus, ne unquam humano metu negemus rectæ doctrinæ nostræ veritatem; et usque ad sanguinem pro ea stabimus, si sit necesse (al., si ita contingat).

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
