Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 6b.7
Unproofread scanNot analysed yet
Unde non fædeat nos adjuvare, neque odio habeatis propter adversantium communionem: quando se ab hac plurimi facultatibus impediti, et non habentes sollicitudinem multarum animarum suspenderint: quibus vero multarum animarum cura commissa est in creditis sibi communicent Ecclesiis, nullum contrarium habentes communicantem sibi, et metuentes relinquere lupis oves propter vocem Domini dicentem: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuju. non sunt oves propriæ. videt lupum venientem, et relinquit oves et fugit, et lupus rapit eas atque dispergit; quia mercenarius est, et non habet ovium curam (Joan. X). Quod ergo non amore vitae capti, sed ovium salutem curantes plurimi sacerdotum hoc faciunt, deinceps, miserante Deo, cognoscere poterit tua paternitas.