# Epistolae Et Decreta 6b.7

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.7

Unde non fædeat nos adjuvare, neque odio habeatis propter adversantium communionem: quando se ab hac plurimi facultatibus impediti, et non habentes sollicitudinem multarum animarum suspenderint: quibus vero multarum animarum cura commissa est in creditis sibi communicent Ecclesiis, nullum contrarium habentes communicantem sibi, et metuentes relinquere lupis oves propter vocem Domini dicentem: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuju. non sunt oves propriæ. videt lupum venientem, et relinquit oves et fugit, et lupus rapit eas atque dispergit; quia mercenarius est, et non habet ovium curam (Joan.X). Quod ergo non amore vitae capti, sed ovium salutem curantes plurimi sacerdotum hoc faciunt, deinceps, miserante Deo, cognoscere poterit tua paternitas.

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
