# Epistolae Et Decreta 6b.9

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/6b.9

Omnimodo autem ct qui videntur communicare orthodoxi, et qui se a communione abstinent, omnes post Deum tuae lumen visitationis et assumptionis operimur. Quare festina juvare Orientem, ex quo vobis duo grandia diei lumina Petrum et Paulum ad illuminationem totius mundi Salvator direxit. Reddite ergo ei bonam retributionem, quam ipse vobis dedit: illuminate eum rectae fidei lumine, sicut per ipsum vos quondam divinae cognitionis lumine idem illuminavit. Sicut enim quando toto mundo in peccatis ægrotante, unius hominis deliclo lassati, in ægritudinis curalione boni illius medici discipuli ipsum cœlestem medicum et principem pastorem, magistrum suum ad curam vocantes aegritudinis ipsius, aliquando dicebant: Domine, inclina cœlos tuos, et descende (Psal, CXLIII): aliquando rursum: Qui regis Israel, intende: qui sedes super cherubim, appare: excita potentiam tuam, et veni, ut liberes nos (Psal. LXXIX) ' sic nos modo, qui infirmitati novæ praevaricationis patris nostri dejicimur, ad tuam clamamus beatitudinem: ut et tu imitator existens Filii Dei, ad dilectionem (al., dejectionem) deprecatione venias, imitatione ipsius coelestis Patris tui, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. v). Festina in auxilium nostrum, sciens, sanctissime (sicut in principiis dictum est) quia non opus habent sani medico, sed male habentes (Matth. IX).

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
