Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 7, Letter 7
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 7.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Tacenda sunt Antiochiae mala, ubi per alterius Petri nefanda ludibria reverendum sacerdotii nomen irrisum est. Quis Apamiæ et Tyri gcmitus, tragicis criminibus comparandos, vel si solis vacet, digna possit lamentatione deflere? Quid Acacium? qui quasi boni sui fascino gravatus, quae Basilisco imperante praemiserat, novo exemplo pene deprehensus est adversus seipsum dicens sententiam, illos mutata voluntate defendens, quos prius gloriosum putavit addicere (al. ,abjicere), et laborans sociare fidelibus quos dudum hæreticos manifestæ praevaricationis ostenderat: propter quod maxime fugiendus, et designato superius damnatorum agmini coaequandus, illa propter quae fidelis probatus est dissolvens, permixtus his per quos læsio Ecclesiæ generalis evenit.