# Epistolae Et Decreta 7.7.4

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 7, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/7.7.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/7.7.4

Adversus hos si Patrum dogmaia ratio suadet esse servanda, cogitate, si possunt ea majori transgressione calcari, quam nunc per eos qui in partibus vestris Eutychetis dogmata rediviva (al., recidiva) resuscitant. Si vero tanquam infirme constituta sententia, sine piaculo negliguntur, citra ullum robur credulitatis nostræ summa subsistit, semper succedentibus novis, vetera constituta solventibus. Quando enim paternarum regularum despiciuntur inventa, nec eorum quae bene instituta sunt firmitas vindicatur, hujusmodi impietates necesse est fid i supervenire. Nam ubi facilis dissolutio est rationabilis constituti, ibi omnis sanctitatis forma corrumpitur, Christus impetitur, et (quis hoc fidelium patienter accipiat? ) instituta Patrum reverenda calcantur. Et quia non vitae mortem justa electione praeponat? Ubi catholicæ fidei adoranda reverentia? Ubi multo cruore sanctorum dogmata constituta? Ubi doctorum veterum Gdelis auctoritas? Ubi illa religiosarum mentium stupenda patientia, propriis bonis contenta nuda'i, ne de spe æternæ haereditatis excideret, quasvis ambiens passiones, ne incorruptibilis illius boni judicaretur indigna i Nam nulla majora documenta sunt fidei. quam ubi temporis ratio suadet vitam subdere passioni: et ideo qai pro ea periculum persecutionis subire meruerit v dignum se coelestis ostendit esse mililiae. Christus nos pio sanguinis pretio comparavut gratiae libertate concessa, uihil invenientibus humanis operibus, quod dignum tanta mercede tribuerent. Atqne ideo ubi religionis injuria est, amorem fidei omnem transcendere oportet affectum.

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
