Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 7, Letter 7
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 7.7.6
Unproofread scanNot analysed yet
Pluribus caritatem vestram pro dispensa tione nobis credita cuperemus hortari: sed quid opus est vocis stimulis, ubi ad tolerandas pro Christo magnanimiter passiones apostolicis et Patrum docemur exemplis, qui per damna humanarum rerum, cœlestium nobis ostenderunt argumenta (al. ,augmenta) virtutum? Ergo pronuntiemus intrepidi claras EcclesiBe cum magna fiducia disciplinas. Longe sit a nobis prophetae sermo dicentis: Et sacerdotes vera celaverunt (Thren. n). Quem enim latet, discipulorum scientiam a doctoribus exigeodam? et quod noti pronuntiatum lædit sequaces, hoc constat periculosum esse tacentibus. Necesse est enim apud eos laborare veritatem, apud quos non manifestatum latet sub veritatis colore mendacium, magnum robur ad impugnantium fidem, quandiu adversus eos prolatae seDtentiæ non viriliter asseruntur. Sed de vobis dicere opio meliora: ut ca quæ per improbos confusa sunt, per vos correctionis remedium consequantur. Non est tam durum decipi quemquam, quam deceptum Ut errore persistere. Malum hoc et malis omnibus gravius, cum a corpore suo membra dissentiut. Nam etsi non sigillatim occupet omnia lineamenta debilitas, necesse est tamen juxta apostolicam vocem, totum corpus ex parte prægravari.