# Epistolae Et Decreta 7.7.8

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 7, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/7.7.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/7.7.8

Propter quod. fratres, illius bonæ Ecclesiæ desiderantes unitatem, et beatum decorem sanctæ concordiae præsumentes, dicamus cum sancto David: Quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII): et ut de vobis apostolus Paulus dixerit: Vos autem omnes fratres in Christo une estis (I Cor. xi). Donec enim unitas non redeat, nullus ambigat tandem (al., eadem) nihilominus esse ventura, quæ in Constantinopolitana nuper Ecclesia contigerunt; de quibus mihi pariter ingemiscere necesse est et tacere. Nam qui apostolicæ sedis admonitionem negligendam esse crediderunt, merito inciderunt in ea quæ evenire solent solatio destitutis. Si quis ergo salutem propriam cogitans servare cupit aposiolica judicia, cum a præfatorum se labe sejunxerit, nostrae commnuionis se noverit sine dubitatione participem. Quia si ab corum, quos apostoiica sedcs damnavit, non se societate removerit, sciat nullo colore, nullo figmento, nullaque calliditate ecclesiasticae se custodiæ posse subrepere: quia sicut illos, qui se a suprascriptorum, hoc est Eutychetis, Dioscori, Timothei, Petri et Acacii venenis dissociant, libenter amplectimur; ita circa istorum sectatores cura et sollicitudo nostra, ne subreperc possint, semper invigilat. Et alia manu: Deus vos incolumes custodiat, fratres carissin.i. Data octavo idus Octobris (Anno Chr. 512) post consulatum Felicis viri clarissimi.

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
