# Epistolae Et Decreta 8

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, Epistolæ Et Decreta, Letter 8, Symmacho Paræ Oblati Ab Ægidio Abbate, Et Messiano Notario, De Privilegiis Eccl…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-symmachus/epistolae-et-decreta/8

Quantum in omnibus Ecclesiarum pontificibus, quæ in toto orbe diffusæ sunt, apostolica sedes, sibimet vindicat principatum, et synodalibus decretis firmior ejus præcellit auctoritas; tantum potestatis suae provisione dudum a sese concessa debet inconcussa servare, quatenus Arelatensis Ecclesia fruatur privilegiis suis. Quae nunc per antistitem Cæsarium seriem suae petitionis insinuat, et quam bactenns habuit potestatem vestra deposcit auctoritate firmari; ut quod veneranda sedes quondam perenni sanctione custodiri præcepit, et pragmaticis specialiter decreta sunt constitutis, beatitudinis vestræ præceptis a iis etiam nunc confirmet aucto. ntas. Aquensis etiam civitatis episcopum sanctitatis vestræ moneri praecipite constitutis, ut dum a metropolitano antistite Ecclesiae Arela ensis ad synodale conc lium fuerit evocatis, vel aliqua ordinationis causa eum sibi postulet religio divina necessarium, minime venire frustretur; quatenus ea quae longævis saCculis priscorum sanxit auctoritas, vobis praesulibus præsenti futuræque ætati inviolata serventur. Data ab Ægidio abbate et Messiano notario.

---

Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp999/tmp999/tmp999.tmp999.opp-lat1.xml.
