# Epistolae Et Decreta 14.1

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/14.1

Zosimus auctoritate sedis suae pluribus explicata, certiores Afros facit, se non omnem, ut ipsis visum est, Coelestii verbis fidem commodasse, aut eu immutasse quae de illo a decessore suo statuta sunt. Zosimus Aurelio ac caeteris, qui in concilio Carthaginensi adfuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem. Quamvis Patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderot, idque per canones semper regulasque [Supple, eadem sedes] servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat: tantam enim huic Apostolo canonica antiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret (Matth. xvi, 19); par potestatis data conditio in eos, qui sedis haereditatem, ipso annuente, meruissent: babet enim ipse, cum omnium Ecclesiarum, tum hujus maxime ubi sederat, curam; nec patitur aliquid privilegii aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipsa sui nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, et quae sine suo periculo temere nullus incessat: cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, et sequentia omnium majorum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis tegibus et disciplinis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cujus locum nos regere, ipsius quoque potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, fratres charissimi, et, quemadmodum sacerdotes, scire debetis: tamen cum tautum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia; nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus; dantes haec fraternitati, ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret; sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum do illo (Scil. Coelestio) qui apud vos, sicut ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus; et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens judicium ex appellatione pristina, venerit sedem; accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnans. Omnem ejus petitionem prioribus litteris, quas vobis misimus, putavimus ac novimus explicatam; satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum.

---

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp364/tmp364/tmp364.tmp364.opp-lat1.xml.
