# Epistolae Et Decreta 14.2

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/14.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/14.2

Sed post missae per Marcellinum subdiaconum vestrum epistolae omne volumen volvimus: quo ali quando perlecto, ita totum litterarum comprehendistis textum, quasi nos Coelestio commodaverimus in omnibus fidem, verbisque ejus non discussis, ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus assensum. Numquam temere quae sunt diu tractanda sinuntur; nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari judicio. Idcirco noverit vestra fraternitas, nihil nus post illas quas superius vel litteras vestras accepimus immutasse, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum (Scil. sub Innocentio) fuerant cum hoc nostris litteris vestrae indicavimus sanctitati, ut illa quae a vobis ad nos missa erat, obtestatio servaretur. Subscripsi. Bene valete. Data xii kalend. April. (Ann. 418, Martii 21), Honorio augusto xii consule. Accepta tertio kalendas Maias (April. 29).

---

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp364/tmp364/tmp364.tmp364.opp-lat1.xml.
