# Epistolae Et Decreta 17.1

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, Letter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/17.1

seu Commonitorium Zosimi papae ad legatos suos. I. De appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem.—II. De tractandis presbyterorum et diaconorum causis apud finitimos episcopos, si a suis excommunicati fuerint. Fratri Faustino et filiis Philippo et Asello presbyteris Zosimus episcopus. Vobis commissa negotia non latent. Vos ita ut nostra, immo quia nostra ibi in vobis praesentia est, cuncta peragite; maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum, et verba canonum, quae in pleniorem firmitatem huic Commonitorio inseruimus. Ita enim dixerunt, dilectissimi fratres, in concilio Nicaeno, cum de episcoporum appellatione decernerent: « Placuit autem, ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum ecclesiae Romana; episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen; scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi Romani quid velit et quid existimet. Etsi decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit. » (Sardic. concil. c. 7).

---

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp364/tmp364/tmp364.tmp364.opp-lat1.xml.
