Latin
Letter 15
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 17.2
Unproofread scanNot analysed yet
De appellationibus autem clericorum, id est minoris loci, quid acturi sitis, est ipsius synodi certa responsio. De qua re quid acturi silis, credidimus inserendum: quod taliter dictum est. Hosius episcopus dixit: «Quid me adhuc movet, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem. Habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet, causa ejus audiatur et diligentius tractetur; quia non oportet negare ei audientiam petenti: et ille episcopus, qui juste aut injuste eum rejecit, patienter accipiat, ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus aut emendetur sententia, elc. »(Sardic. concil. c. 47).