# Epistolae Et Decreta 17.2

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, Letter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/17.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/17.2

De appellationibus autem clericorum, id est minoris loci, quid acturi sitis, est ipsius synodi certa responsio. De qua re quid acturi silis, credidimus inserendum: quod taliter dictum est. Hosius episcopus dixit: « Quid me adhuc movet, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem. Habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet, causa ejus audiatur et diligentius tractetur; quia non oportet negare ei audientiam petenti: et ille episcopus, qui juste aut injuste eum rejecit, patienter accipiat, ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus aut emendetur sententia, elc. » (Sardic. concil. c. 47).

---

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp364/tmp364/tmp364.tmp364.opp-lat1.xml.
