# Epistolae Et Decreta 18.1

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/18.1

De spretis judiciorum regulis, adeo ut sacerdotes praesentibus laicis judicentur, et accusato imponatur necessitas adversarium suum quaerendi et ad judicium deducendi. Zosimus episcopis per Byzacium constitutis dilectissimis fratribus in Domino salutem. Miror vos nullam reverentiam nostri nominis praestare fastigio, nec honorem episcopatui talem deferre, qualis debet ab iis [Forte, debet iis] servari, quorum hic honor est. Judicaturi laici de episcopis sedent, et hoc vestrum dicitis esse concilium, ubi non sacerdos laicum, sed laicus permissione vestra judicaturus interest sacerdotem. Non enim sibi poterit, quamvis honoratus fuerit, laicus tantum de quovis honore blandiri, ut merito interfuisse videretur, quod erat constitutum ecclesiasticum. Adde quod telonariorum sive temonariorum etiam nomen inseritur, et judicium io episcopum ab hac congregatione collegitur. Sedent publicant homines, et auditur episcopus, et talibus quid fas non est facientibus vobis auditur. Illud quoque quis non rideat, immo non doleat; cum taliter ecclesiasticam videat regulam titubare, et vigorem canonum ad hoc esse dejectum? Quando hoc et ubi factum docetur? exemplum quae aetas meminit, quis sacerdos audivit? cum fuerint innumeri, qui, amplissimis abdicatis honoribus, ita potentiam refutaverint …cularem, ut vel minimi nominis clerici maluerint sustinere, nec aliquid prioris dignitatis ambitu judicari, et cede judicibus vera et certa praescriptio. Quid vultis de consensu judicem laicorum? vel clerici, qui boc solum nomen sine pristina·ne saecularitates gloria erubeseit audite. Quid vobis, corio indulgete si dicam, cum judicaturi cum talibus considetis?

---

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp364/tmp364/tmp364.tmp364.opp-lat1.xml.
