# Epistolae Et Decreta 2.2

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/2.2

Zosimus universis episcopis per Gallias et septem provincias constitutis. Cap. I.—1. Placuit apostolicae sedi, ut si quis ex qualibet Galliarum parte, sub quolibet ecclesiastico gradu, ad nos Romam venire contendit, vel alio [Reg. ms. ad alia] terrarum ire disponit, non aliter proficiscatur, nisi metropolitani Arelalensis episcopi formatas acceperit, quibus sacerdotium suum, vel locum ecclesiasticum quem habet, scriptorum ejus adstipulatione perdoceat. Quod ea gratia statuimus, quia plurimi se episcopos, presbyteros, sive ecclesiasticos simulantes, quia nullum documentum formatarum exstat per quod valeant confutari, in nomen venerationis irrepunt, et indebitam reverentiam promerentur. Quisquis igitur, fratres charissimi, praetermissa supradicti formata, sive episcopus, sive presbyter, sive diaconus, aut deinceps inferiori gradu sit, ad nos venerit, sciat se omnino suscipi non posse. Quam auctoritatem ubique nos misisse manifestum est: ut cunctis regionibus innotescat, id quod statuimus omnimodis esse servandum. Si quis autem haec salubriter constituta temerare lentaverit, sponte sua se a nostra noverit communione discretum. Hoc autem privilegium formatarum sancto Patroclo fratri et coepiscopo nostro meritorum ejus specialiter contemplatione concessimus.

---

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp364/tmp364/tmp364.tmp364.opp-lat1.xml.
