Latin
Letter 1
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. —2. Jussimus autem praecipuam, sicuti semper habuit, metropolitanus episcopus Arelatensium civitatis in ordinandis sacerdotibus teneat auctoritatem. Viennensem, Narbonensem primam et Narbonensem secundam provincias ad pontificium suum revocet. Quisquis vero posthac contra apostolicae sedis statuta et praecepta majorum, omisso metropolitano episcopo, in provinciis supradictis quemquam ordinare praesumpserit, vel is qui ordinari se illicite siverit, uterque sacerdotio se carere cognoscat. Quomodo enim potest auctoritatem summi pontificis obtinere, qui quae erant pontificis servare contempsit?