Latin
Letter 2
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
De causa Coelestii. Quid instaurato Romae Coelestii judicio gestum sit. Eum, nisi intra duos menses veniant qui praesentem redarguant, et aliter sentire probent quam professus sil, absolutum fore. Zosimus Aurelio et universis episcopis per Africam constitutis dilectissimis fratribus in Domino salutem. Magnum pondus examinis magna desiderant, ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra judicii. Ilis accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quamdam sanxere reverentiam. Orandum igitur, et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adjutorio Dei, ex hoc fonte in lotum orbem pax fidei et catholicae societatis nullis nebulis interfuscata mittatur. Charitas enim, quae sicut scriptum est (I Joan. iv, 8 ),Deus est, perfecta plenitudinis abundantia gratulatur: cum si quid vel suspicionis habuerit, fidei intentione sollicita vel in longum perducta contentio aut emendatione corrigitur.