# Epistolae Et Decreta 4.5

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/4.5

Numquam piguit in melius retorsisse judicium. Adolescens et sancti Spiritus exsecutor g, qui Susannam, seniorum falsitate damnatam, invenit innocentem (Dan. xiii, 46). Reducitur a suppliciis casta per puerum, quae per grandaevos fingitur impudica. Non ergo omni, sicut cautum est, spiritui credendum est (I Joan. iv, 1 ): sed diu appensius examinandum est, praesertim de fide hominis, ubi status ejus et vita perpetua est. Nec Salomonem fefellit in puerperii rixa veritatis indago (III Reg. iii, 23). Non enim statim duabus feminis inter se jurgantibus unum pignus induxit: sed ibi arbiter fide cunctabundus invenit, ubi verae pietatis intellexit affectum. Perquam rarum sit, ut longa et castigata cunctatio non ad veri cubile perveniat. Optimae mentis indicium est, prava difficilius credere. Nam plerique, quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur: et irremediabile vulnus efficitur, quod desperatur sanari.

---

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp364/tmp364/tmp364.tmp364.opp-lat1.xml.
