Latin
Letter 2
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Unde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus, sed innotescere sanctitati vestrae super absoluta Coelestii fide nostrum examen: cui etiam prior libellus ab eo intra Africam [datus] testimonio apud vos esse debuisset, ne inexploratis famaque jactatis tam facile crederetur. Quare intra secundum mensem aut veniant, qui praesentem redarguant aliter sentire, quam libellis et professione contexuit; aut nihil, post haec tam aperta et manifesta quae protulit, dubii sanctitas vestra resedisse cognoscat.