Latin
Letter 2
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
Charitalem vestram tam apostolicae sedis auctoritate, quam mutua amoris affectione commoneo, ut jam ingenia vestra se sanctarum omnium Scripturarum, quae secundum traditionem patrum atque majorum perceptae sunt, praeceptis observationibusque subjiciant. Quid illic non abundans? quid non Dei Spiritu et vocibus plenum sit? nisi libet unumquemque plus sibi credere, suoque de se uti judicio. Data. . . . (Anno Christi 417), Honorio augusto xi et Flavio Constantio consulibus.