Latin
Letter 3
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 5.3
Unproofread scanNot analysed yet
Video etiam hunc Pelagium, Herote et Lazaro scribentibus, infamari, Itane, fratres dilectissimi, ad aures vestras, qui sint isti turbines Ecclesiae vel procellae, nec opinione pervenit? Ita vero vos latuit vita horum atque damnatio? Sed quamquam specialis illos apostolicae sedis auctoritas omni communione submoverit, discite et in hac epistola, licet strictim, hominum mores. Vetus Lazaro consuetudo est innocentiam criminandi. Per multa concilia in sanctum Britium coepiscopum nostrum Turonicae civitatis diabolicus accusator inventus est (Vide epist. 4, n. 2). A Proculo Massiliensi in synodo Taurini oppidi sententiam calumniatoris excepit. Ab eodem Proculo fit post mullos annos sacerdos, tyrannici judicii defensor, civitatis Aquensium: cum contrairet addicta, in ipsum penetrale et sacerdotale solium sanguine innocentis pene respersum irrupit. Stetitque in eo hactenus umbra sacerdotii, donec in tyranno (Constantino) imago staret Imperii: quo loco post internecionem patroni sponte se exuit, et propria cessione damnavit. De Herote vero omnia similia, idem tyrannus patronus, caedes, turbae, presbyterorum contradicentium vincula et custodiae, et lotius civitatis addictio, similis poenitentia de abdicatione sacerdotii. Mirum est si isti laicum virum ad bonam frugem longa erga Deum servitute nitentem, falsis litteris percellere noluerunt, qui in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tempestates ecclesiae reddiderunt. Non decet episcopalem auctoritatem, et praecipue prudentiam vestram, ad levium susurronum scripta pendere. Ecce Pelagius Coelestiusque apostolicae sedi in litteris suis et confessionibus suis praesto sunt: ubi Heros, ubi Lazarus, erubescenda factis et tot damnationibus nomina? ubi illi adolescentes, id est Timasius et Jacobus, qui scripta quaedam, ut asserebatur? Vos conjicite, si qui talia in sede apostolica confitentur, illa qua de iisdem a pravis ac levibus auctoribus ac dubio rumore jactata sunt, oporteat credi.