Latin
Letter 4
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Atque utinam in Tuentio pravi tantum mores, non etiam Priscilliana superstitio patuisset! quae sedis hujus dudum humanitas et misericordia in hoc illi consulere voluit, ut emendatior de caetero permaneret, Quod beneficium sibi pene praeter exemplum praestitum si diligentius observare voluisset, erroris illum anteacti oportuit poenitere, non ita praecipiti impetu ad sacerdotium festinare, ut nec dici veterem solemnitatem, quae praecipue custodienda fuerat, observaret, nec indebito loco crederet abstinendum.