# Epistolae Et Decreta 6.4

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/6.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-zosimus/epistolae-et-decreta/6.4

Qua de re nd sanctitatem vestram et per totum orbem, ubicumque et in quacumque terrarum sonus catholicae religionis exiit, scripta direximus, fratres charissimi, ne Tuentium et Ursum in communione Ecclesiae, in quocumque ecclesiastico gradu a qua in totum anathemati sunt, suscipiendos esse ducatis. Dicuntur enim circulatores esse, quod nos ex sententiis agnovimus in eorum damnatione sacerdotali auctoritate prolatis, quas in diversis regionibus exceperunt. Removendae sunt a sancio corpore putridae carnes, et a massa sanctificationis acidum exsecrandumque fermentum. De quibus plura scribere pudoris fuit, cum illis pudori non sit tanta fecisse.

---

Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp364/tmp364/tmp364.tmp364.opp-lat1.xml.
