# Charles Poree (1676-1741) 1.186-237

Poree, Charles Poree (1676-1741), Lines 1.186-1.237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/poree/charles-poree-1676-1741/1.186

IRENAEUS.
Quin imo te ornat nimis.
PATRICIUS.
Cum essem junior, gaudebam istis elegantibus capitis ornamentis; hunc igitur petasum Philotae, illum Eugenio trade, Castoropola. Utriusque pretium subinde accipies.
SCENA IV.
PATRICIUS, IRENAEUS.
IRENAEUS.
Tantumne inter liberos statuis discriminis, Patrici, ut alteri splendidum ac superbum capitis tegmen, alteri nudum ac prope sordidum destines.
PATRICIUS.
Tantum inter liberos statuo discriminis, quantum ipsa constituit aetas et natura. An tu filium natu minorem aequaliter cum majore ornatum velis?
IRENAEUS.
Aequalitatem non exigo, quam tamen adhibent parentes quidem bene cordati. Sed volo similitudinem. Ibi sit vestitus similis, ac prope communis, ubi est similitudo fortunae et sanguinis communio.
PATRICIUS.
Similis, communis, similitudo, communio, praeclara oratio. Isti parentes bene cordati quorum laudas institutum, liberos arbitrio vestiunt et ornant suo, nonne?
IRENAEUS.
Prorsus.
PATRICIUS.
Permitte, obsecro, ut meos quoque arbitratu vestiam et exornem meo.
IRENAEUS.
Permitto; unum oro quod attinet ad Eugenium...
PATRICIUS.
Etiam ad Eugenium redis?
IRENAEUS.
Redeo ut mox recedam, cum de illo mihi respondendo feceris satis. Dic igitur, quaeso, in te quid peccaverit infelix adolescens. Quo enim magis magisque animum in omnes intendo partes, hoc minus occurrit quid fecerit, aut facere vero potuerit.
PATRICIUS.
Fecit...
IRENAEUS.
Age, eloquere.
PATRICIUS.
Fecit...
IRENAEUS.
Quid fecit tandem?
PATRICIUS.
Fecit... fecit ut non possim amare.
IRENAEUS.
Amare non potes?
PATRICIUS.
Non possum.
IRENAEUS.
Pater es, et filium amare non potes?
PATRICIUS.
Non possum, inquam.
IRENAEUS.
Aliter sentis, aliter loqueris.
PATRICIUS.
Idem sentio, idem loquor, rem ita dico ut est.
IRENAEUS.
Atqui idipsum miror, ita rem esse ut dicis. Fateor quosdam esse liberos tam male natos, adeo informes corpore, aut perversos ingenio, ut illis aegre parentes arrideant.
PATRICIUS.
Bene tu quidem.
IRENAEUS.
Pater in filii vultu et moribus vultum et mores quaerit suos, nec invenit.

---

Poree, CHARLES POREE (1676-1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/poree.html.
