# Charles Poree (1676-1741) 1.911-959

Poree, Charles Poree (1676-1741), Lines 1.911-1.959. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/poree/charles-poree-1676-1741/1.911

DOLOPHILUS.
At, at credebam abesse te. Praesentem gaudeo. Ahy, ahy!
PATRICIUS.
Loquere demissa voce, furcifer.
DOLOPHILUS.
Ahy, ahy, ahy!
PATRICIUS.
Non vis tacere?
DOLOPHILUS.
An prohibes miseros dolere, et conqueri? ahy, ahy!
PATRICIUS.
Quid clamas? quid quereris?
DOLOPHILUS.
Fuste contrivit humeros tuus ille gnatus.
PATRICIUS.
Eugenius nonne? ubi est? illum ego...
DOLOPHILUS.
Non Eugenius, sed Philotas.
PATRICIUS.
Ah! Philotas. Jam intelligo quis in culpa sit; ipsum nempe verbo laeseras.
DOLOPHILUS.
Nequaquam. Sed quia te absentem putat omnia pro imperio agit. Immerentes verberat; bacchatur, furit. Monebo certe praesentem adesse te.
PATRICIUS.
Manedum. Nihil opus est me praesentem sciat.
DOLOPHILUS.
Recte dicis, neque enim praesentem veretur magis, quam absentem. Ahy, ahy! Recrudescit dolor.
PATRICIUS.
Macte animo, et querelas omitte, veni mecum.
DOLOPHILUS.
Quid me vis facere?
PATRICIUS.
Dicam modo. Adventat aliquis.
EUGENIUS in post-scenio.
Dolophile.
DOLOPHILUS.
Me vocat Eugenius.
PATRICIUS.
Cave respondeas. Sequere, propera.
EUGENIUS.
Heus, Dolophile.
SCENA XVIII.
EUGENIUS cum arcula quam gestat sub axilla.
Ubi lates? nemone est qui de Irenaeo me doceat? ubi sit, utrum verba de me cum patre fecerit, quid ab eo responsi tulerit, hoc se renunciaturum promiserat. Nihil retulit. Quid putem? ah! nimium intelligo. Nihil egit, imo quod noluit, quod nescit, mihi exilium acceleraverit. Heu me!... Ergo adornanda profectio est, colligendae sunt sarcinulae, quas in hac recondam arcula; et mecum auferam. Colligere non fuerit longus labor; ex paternis rebus auferam nihil, praeter odium, grande onus, et jam diu collectum mihi. Ex maternis opibus nihil mecum asportabo praeter hanc pixidem ( Pixidem exerit in qua depicta matris imago est. ) in qua matris depicta imago est. Dulce pignus! pretiosa imago sed meis quotidie aspersa ac prope deleta lacrimis... O mater! dilecta mater! si qua tibi, post mortem tui cura Eugenii superest (et certe superest aliqua) illum respice, sortem ejus miserere... hei mihi! tu quoad vixisti, aderas solatium, praesidium, et salus... At postquam te mihi misero immatura mors abstulit, quae me deinde manus servare potest? cujus opem implorabo?

---

Poree, CHARLES POREE (1676-1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/poree.html.
