# P. Optatianus Porfyrius Carmina 1.1-48

Porphyrius, P. Optatianus Porfyrius Carmina, Lines 1.1-1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/porphyrius-2/p-optatianus-porfyrius-carmina/1.1

1
Quae quondam sueras pulchro decorata libello
carmen in Augusti ferre Thalia manus,
ostro tota nitens, argento auroque coruscis
scripta notis, picto limite dicta notans,
scriptoris bene compta manu meritoque renidens
gratificum, domini uisibus apta sacris,
pallida nunc, atro chartam suffusa colore,
paupere uix minio carmina dissocians,
hinc trepido pede tecta petis uenerabilis aulae,
horrida quod nimium sit tua nunc facies.
Hos habitus uatis praesentia fata merentur;
uix locus hoc saltem praebuit unde uenis.
Suppliciter tamen ire potes dominumque precari:
squalor et hae sordes conueniunt miseris.
Cum dederit clemens ueniam, natumque laremque
reddiderit, comptis ibis et ipsa comis,
purpureo fulgens habitu, radiantibus intus,
ut quondam, scriptis ambitiosa tuis.
2
Sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus.
Auguste omnipotens, almo mortalia cuncta
numine laetificans, nobis ad gaudia nomen,
Constantine, tuum fecundi carminis ex hoc
te duce det Musas; nam tristis cura recusat
egregios actus: iam sedent crimina Parcae.
Tunc melius dominum te uox secura sonabit,
uirtutum rector. potuit uix pangere uersu
ista modo, et maesto sic saltim dicere uati;
uix mihi Calliope pauitanti conscia nutu
adnuit, ausa precem uatisque edicere fata
tristia, signato partes ut limite claudat
iure pari carmen, mediis ut consona in omni
sit nota prima sui, et sit pars extima talis
ceu media, e primis occurrens aptius istic
ad laterum fines, et pars, quae diuidit orsa
e medio, caput esse queat uersuque referre:
Sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus.
Alme, salus orbis, Romae decus, inclite fama,
re melior, pietate parens, ad Martia uictor,
mitior ad ueniam, permulcens aspera legum
iustitia, aeternae uires et gloria saecli,
spes data plena bonis et felix: copia rebus,
eximium columen ueterum uirtute fideque,
Romae magne parens, armis ciuilibus ultor,
et summi laus grata dei, mens clara, superne
rebus missa salus, per te pax, optime ductor,
et bellis secura quies, sancta omnia per te.

---

Porphyrius, P. OPTATIANUS PORFYRIUS CARMINA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/porphyrius.html.
