# Tractatus Duo 1.1-18

Potamuius Episcopus, Tractatus Duo, 1.1 to 1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/potamuius-episcopus/tractatus-duo/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/potamuius-episcopus/tractatus-duo/1.1

TRACTATUS I. DE (4) LAZARO. (Gall. t. v, p. 96.) Grandi, fratres, stupore grandique miraculo per ambiguas curas hinc inde in concavo vertiginis (5) sinu pronis fluctibus torqueor. Lazarus mortuus est, Deo hic familiaris (6), ut ferunt, teste Evangelio apud Joannem (Joan. ii, 24), cum quadragenariae (7) voluntatis gestu carnis detrimenta pensasset. Nam sub occasu jam propero, quod terrenis artubus debebatur, hoc est ipsi humo (8) magis, quam homini, ut nobis ipsis juxta librum Genesis (Gen. i), optimus luti (9) liquor in causa est, longe alibi Christo cen– sore, dum Judaeae finibus salutaria foeneraret, sepultus est et humatus: hoc est, ut inciperet esse quod fuerat, lutum scilicet; dum desinit esse quod erat, forma vel fabula. Hic quippe per graves tenebrarum globos et nigri horroris umbracula, hoc est per qoatuor dierum circulos, succidua incrementi et decrementi vicissitudine renascentes octo (ut ita dixerim) cum (10) caerulis noctibus dies pendulo mandibularum rictu, elisis in ore dentibus, foetido ore sic jacuit. Vere quia de terrena labe confectus, putris gleba marcesceret; et nervorum traduces cum corporis qualitate miserabili lab… infelix sepultura damnaret. Contractis igitur membris inter jejunas et numerabiles costas pellis tetra distenditur, et humoris rivus qui de gurgite viscerum relaxatur, foetenti jam sentina per solum cadaveris teter et caeruleus labebatur. Heu quando non poterat cadaver quatuor diebus, et quatuor noctibus per totum oris, feliiset (11) phlegmatis flumina sentinarum, corruptis artubus foetentia pulmonis spiramenta conflare? cum ipsa etiam rosa pudoris et venustatis fragranti folio in suo sibimet parato balsamo (ut ita dixerim) pretiosior, contra si fuerit de rosario falce pollicis vellicata, marcenti morte tristis albescat, ita ut (12) et colore floris careat, et odore? Aqua Ipsa, si de flumine rapta sit in quo vivit, perit, natura dum desinit esse quod vixit.

---

Potamuius Episcopus, Tractatus Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp133/tmp133/tmp133.tmp133.opp-lat1.xml.
