Latin
1.32 to 1.55
Potamuius Episcopus, Tractatus Duo 1.32-55
Unproofread scanNot analysed yet
Quantus illic, rogo vos, populi festinatus? Quae spectantium turba? Qualis tanti miraculi potuit esse concentus, ubi essent plangentes puellae, mortuus frater, et Christus hominem promitteret excitandum? Convenerunt (credo) ad hoc spectaculum servandas memoriae sempiternum milites, Judaei, gentiles, proselyti, clarissimi senatores, nobiles judices (11), servi, et omnis pene civitas certatim occurrit, ut viderent, an resurgere possit Lazarus, cujus foetor (12) jam longius de sepulcro populos feriebat. Quo viso, tota civitas mirabatur. Qualis illic aras, Christe Jesu? quam croceus, quam decorus, fonte purior, nive candidior, sole candentior, et luna species clarior? Heu me, quid interrogo, quem tunc videre non merui? Nunc tamen, quis quantusve sis pietate, cognovi. Ecce inter haec Jesus Christus Salvator humani generis flevisse narraiur(ibid. 15) (13). Age, age, Potami, servus Dei vivi: si aliquid praevales, de laudibus Domini vel pauca narrato. Flebat Deus mortalium lacrymis excitatus; et cum Laxarum potestate sua fretus mortis de vinculo revocaret, praestabat pietatis officium solatio lacrymarurn. Flebat Deus non quod ante se mortuum p…riisse cognosceret, sed quod sororum (14) fletus temperaret. Flebat Deus, quod eos quibus omnia donaverat et in potestatem redegerat, paradiso etiam, floribus et liliis sine ullo labore praeposuerat, diabolus docendo peccatum de omnibus pene (15) fecit extorres. Flebat Deus, quod eos quos fecerat innocentes, diabolus per malitiam fecit inveniri nocentes. (16) Heu tenuis aura de coelo corpus quod rexeras, succiduis artibus deserebas. Sed non te, Pater, non Filius aliquando despexit. Pro tua morte factus est et Christus ipse mortalis. Harum ad lacrymas, (17) et sparsam crinis miserandi caesariem Salvator pietate commotus, fletus fletibus (18) recontrabat. Et quia ipse sororum fletibus (19) movebatur, lacrymis filii sui Salvatoris nostri inter ipsos coelos (20) ejus paternitas flectebatur. Mox ergo Jesus Christus ad sepulcrum Lazari accessit. Statim jussione ejus revolvuntur saxa;