Latin
Tractate 2
Potamuius Episcopus, Tractatus Duo 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Dicunt etiam quod in libris dominicis substantia numquam videatur esse conscripta. Redde quod involaveras, furacissime tentator: ecce vinceris confutare de substantia; etenim boni clamant sanctorum antiqui greges prophetarum tota praeconia, ut ait; vocem substantiae a volatilibus coeli usque ad pecora expaverunt, et vociferabantur (Exech. ,XII, 11): Ego dabo Jerusalem in transmigrationem. Ecce cum Christus Deus anteriori de populo minime esset auditus, tabefactis commanentibus, Jerosolymae columnae ceciderunt. Ecce miser, adime licet una Dei sententia sufficere de buit, quod propheta sanctus intonuit (Jer. xxiii, 22): Si stetissent in substantia mea, et audissent sermones meos, et docuissent populum meum, avertissem eos a multis studiis eorum. Ecce hic felix de substantia infelicibus populis prorupit auditus, ut et propheta ex persona Adae Christum requirat in lacrymis (Psal. lxviii, 3): Infixus sum, inquit, in limo profundi, et non est substantia. Scilicet quia necdum Patris subantia apud Christum in rame convenerat. Sicut et ille (4) Evangelista (Luc. xv), cum vastatis rebus luxuriose vivendo perdidit omnem substantiam suam, ut sanctus Dei vates scripsit (Sap. i, 5): Spiritus Dei effugiet fictum. Inde ergo substantiam perdidit, quia per luxuriam sanctitate caruit: si tibi sufficit, dixit; quibus si jam palpitas, plena sunt omnia: si adhuc torqueris, intendo; scriptum legimus (Eccle. ii, 8): Congregavi enim aurum atque argentum et substantiam regum et regionum. Haec est illa substantia, quam propheta meminit dicens (Psal. lxi, 12): Semel locutus est Deus, duo hoec audivi. In una quippe voce duo haec audisse se propheta testatur, ut ait David (Psal. xliv, 2): Lingua mea calamus scriboe. Ut enim calamus denticulorum subdivisa aequalitate ducitur, et radiis consonantibus expeditur; ita Salvator indivisibili connexione cum Patris operibus unitatur. Quod enim pater dixit. Filius exclamavit; et quod Filius locutus est, Pater implevit.