# Cento 1-46

Proba, Cento, Lines 1-46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/proba/cento/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/proba/cento/1

Iam dudum temerasse duces pia foedera pacis,
Regnandi miseros tenuit quos dira cupido,
Diuersasque neces, regum crudelia bella
Cognatasque acies, pollutos caede parentum
Insignis clipeos nulloque ex hoste tropaea,
Sanguine conspersos tulerat quos fama triumphos,
Innumeris totiens uiduatas ciuibus urbes,
Confiteor, scripsi: satis est meminisse malorum:
Nunc, deus omnipotens, sacrum, precor, accipe carmen
Aeternique tui septemplicis ora resolue
Spiritus atque mei resera penetralia cordis,
Arcana ut possim uatis Proba cuncta referre.
Non nunc ambrosium cura est mihi quaerere nectar,
Nec libet Aonio de uertice ducere Musas,
Non mihi saxa loqui uanus persuadeat error
Laurigerosque sequi tripodas et inania uota
Iurgantesque deos procerum uictosque penates:
Nullus enim labor est uerbis extendere famam
Atque hominum studiis paruam disquirere laudem:
Castalio sed fonte madens imitata beatos
Quae sitiens hausi sanctae libamina lucis
Hinc canere incipiam. praesens, deus, erige mentem;
Vergilium cecinisse loquar pia munera Christi:
Rem nulli obscuram repetens ab origine pergam,
Si qua fides animo, si uera infusa per artus
Mens agitat molem et toto se corpore miscet
Spiritus et quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
O pater, o hominum rerumque aeterna potestas,
Da facilem cursum atque animis illabere nostris,
Tuque ades inceptumque una decurre laborem,
Nate, patris summi uigor et caelestis origo,
Quem primi colimus meritosque nouamus honores,
Iam noua progenies, omnis quem credidit aetas.
Nam memini ueterum uoluens monumenta uirorum
Musaeum ante omnes uestrum cecinisse per orbem
Quae sint, quae fuerint, quae mox uentura trahantur.
+ omnia et ipse tener mundi concreuerit orbis.
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
Vnde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus,
+ et liquidi simul ignis et caeli mobilis umor.
Haut aliter prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies aliumue habuisse tenorem
Crediderim. maior rerum mihi nascitur ordo,
Si qua fidem tanto est operi latura uetustas.

---

Proba, Cento. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PROBA%7Ccent%7C001.
