# Cento 186-227

Proba, Cento, Lines 186-227. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/proba/cento/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/proba/cento/186

Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma,
Pocula sunt fontes liquidi: caelestia dona
Adtractare nefas: id rebus defuit unum.
Quid prohibet causas penitus temptare latentes?
Vana superstitio. rerum pars altera adempta est.
Quo uitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
Condicio? mea si non irrita dicta putaris,
Auctor ego audendi sacrata resoluere iura.
Tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
Dux ego uester ero: tua si mihi certa uoluntas,
Extruimusque toros dapibusque epulamur opimis.'
Sic ait, et dicto citius, quod lege tenetur,
Subiciunt epulis olim uenerabile lignum
Instituuntque dapes contactuque omnia foedant.
Praecipue infelix pesti deuota futurae
Mirataque nouas frondes et non sua poma,
Causa mali tanti, summo tenus attigit ore.
Maius adorta nefas maioremque orsa furorem
Heu misero coniunx aliena ex arbore germen
Obicit atque animum subita dulcedine mouit.
Continuo noua lux oculis effulsit; at illi
Terrentur uisu subito nec plura morati
Corpora sub ramis obtentu frondis inumbrant:
Consertum tegumen: nec spes opis ulla dabatur.
At non haec nullis hominum rerumque repertor
Obseruans oculis caedes et facta tyranni
Praesensit: notumque furens quid femina posset.
Continuo inuadit: 'procul, o procul este profani
Conclamat, caelum ac terras qui numine firmat.
Atque illi longe gradientem ac dira frementem
Vt uidere, metu uersi retroque ruentes
Diffugiunt siluasque et sicubi concaua furtim
Saxa petunt. piget incepti lucisque, neque auras
Dispiciunt: taedet caeli conuexa tueri.
Nec longum in medio tempus, cum creber ad auras
Visus adesse pedum sonitus genitorque per auras
Hunc, ubi uix multa maestum cognouit in umbra
Talibus alloquitur dictis atque increpat ultro:
'Infelix, quae tanta animum dementia cepit?
Quis furor iste nouus? quo nunc, quo tenditis' inquit
'Regnorum immemores, quae mentem insania mutat?
Dicite, quae lucis miseris tam dira cupido?

---

Proba, Cento. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PROBA%7Ccent%7C001.
