Latin
Lines 228-271
Proba, Cento 228-271
Not analysed yet
Maturate fugam totoque absistite luco:
Nec reuocare gradum, si quando aduersa uocarint,
Est licitum; flammis ambit torrentibus amnis
Per medium stridens torquetque sonantia saxa
Attollitque globos flammarum et sidera lambit.
Ille sub haec: 'tua me, genitor, tua tristis imago
His posuere locis: merui nec deprecor', inquit
'Omnipotens, sonitumque pedum uocemque tremesco
Conscius audacis facti: monitisque sinistris
Femina fert tristis sucos tardumque saporem.
Illa dolos dirumque nefas sub pectore uersans
Insontem infando indicio, moritura puella
Dum furit, incautum crudeli morte peremit;
Suasit enim, scis ipse, neque est te fallere cuiquam.
Vt uidi, ut perii, ut me malus abstulit error,
Contigimusque manu quod non sua seminat arbor.'
Tum pater omnipotens solio sic infit ab alto:
'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta:
Tuque prior, scelere ante alios immanior omnis,
Quem nec longa dies pietas nec mitigat ulla,
Hortator scelerum, coluber, mala gramina pastus
Desidia latamque trahens inglorius aluum
Cede locis, nullis hominum cogentibus, ipse,
Tenuis(==TENVIS) ubi argilla et dumosis calculus aruis.'
'At tibi pro scelere' exclamat, 'pro talibus ausis
Omne aeuum ferro teritur, primusque per artem
Heu miserande puer, terram insectabere rastris
Et sonitu terrebis aues: horrebit in aruis
Carduus et spinis surget paliurus acutis
Lappaeque tribolique et fallax herba ueneni.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, frustra spectabis aceruum
Concussaque famem in siluis solabere quercu.
Insuper his subeunt morbi tristisque senectus
Et labor et durae rapit inclementia mortis.
Haec tibi semper erunt, tuque, o saeuissima coniunx,
Non ignara mali, caput horum et causa malorum,
Magna lues commissa tibi: heu perdita nescis
Nec quae te circum stent deinde pericula cernis.
Nunc morere, ut merita es, tota quod mente petisti:
Nec mea iam mutata loco sententia cedit.'
At iuuenem primum saeuus circumstetit horror:
Deriguere oculi, nec se celare tenebris
Amplius aut notas audire et reddere uoces.