Latin
Lines 317-361
Proba, Cento 317-361
Not analysed yet
Diluuio ex illo patribus dat iura uocatis
Omnipotens: magnis agitant sub legibus aeuum.
Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
Nesciaque humanis precibus mansuescere corda,
Aegyptum uiresque orientis et ultima bella
Magnanimosque duces totiusque ordine gentis,
Quo cursu deserta petiuerit et tribus et gens
Magna uirum, meriti tanti non immemor umquam,
Quique sacerdotes casti altaria iuxta,
Quique pii uates pro libertate ruebant,
Qui bello exciti reges, quae litore rubro
Complerint campos acies, quibus arserit armis
Rex, genus egregium, magno inflammante furore,
Agmen agens equitum et florentis aere cateruas?
Cetera facta patrum pugnataque in ordine bella
Praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc ad te et tua magna, pater, consulta reuertor.
Maius opus moueo: uatum praedicta priorum
Aggredior, quamuis angusti terminus aeui
Accipiat, temptanda uia est, qua me quoque possim
Tollere humo et nomen fama tot ferre per annos,
Quod tua progenies caelo descendit ab alto,
Attulit et nobis aliquando optantibus aetas.
Auxilium aduentumque dei, quom femina primum
Virginis os habitumque gerens (mirabile dictu)
Nec generis nostri puerum nec sanguinis edit,
Seraque terrifici cecinerunt omina uates
Aduentare uirum populis terrisque superbum
Semine ab aetherio, qui uiribus occupet orbem.
Iamque aderat promissa dies, quo tempore primum
Extulit os sacrum diuinae stirpis origo
Missus in imperium, uenitque in corpore uirtus
Mixta deo: subiit cari genitoris imago.
Haut mora, continuo caeli regione serena
Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Agnouere deum proceres cunctisque repente
Muneribus cumulant et sanctum sidus adorant.
Tum uero manifesta fides clarumque paternae
Nomen erat uirtutis: et ipsi agnoscere uultus
Flagrantisque dei diuini signa decoris.
Protinus ad regem magno feruore ruentum
Fama uolat magnisque acuit rumoribus iras
Incenditque animum matrisque allabitur auris.
Illa dolos dirumque nefas haut nescia rerum
Praesensit motusque excepit prima futuros.