Latin · Dactylic hexameter
Lines 451-494
Proba, Cento 451-494
Not analysed yet
Quo periture ruis maioraque uiribus audes?
Cede deo, toto proiectus corpore terrae'.
Nec plura his: ille admirans uenerabile donum
Fronte premit terram et spumas agit ore cruentas
Contentusque fuga caecis se immiscuit umbris.
Interea uolitans magnas it fama per urbes.
Conuenere uiri: mens omnibus una sequendi
In quascumque uelit pelago deducere terras.
Multi praeterea, quos fama obscura recondit,
Concurrunt fremitu denso stipantque frequentes
Exultantque animis; medium nam plurima turba
Hunc habet atque umeris extantem suspicit altis.
Postquam altos uentum in montes, aeterna potestas
Iura dabat legesque uiris, secreta parentis,
Spemque dedit dubiae menti curasque resoluit.
Conspicit ecce alios dextra laeuaque frequentis.
Quos ubi confertos audere in proelia uidit,
Incipit et dictis diuinum aspirat amorem:
'Discite iustitiam moniti, succurrite fessis
Pro se quisque, uiri, quae cuique est copia, laeti
Communemque uocate deum. meliora sequamur
Quoque uocat uertamus iter. uia prima salutis
Intemerata fides et mens sibi conscia recti.
Vobis parta quies perfecto temporis orbe.
Nam qui diuitiis soli incubuere repertis
Nec partem posuere suis, dum uita maneret,
Pulsatusue parens et fraus innexa clienti,
Tum, cum frigida mors anima seduxerit artus,
Inclusi poenam expectant, quae maxima turba
Infernisque cient tenebris ueterumque malorum
Supplicia expendunt. aliis sub gurgite uasto
Infectum eluitur scelus aut exuritur igni.
Turbidus hic caeno uastaque uoragine gurges
Aestuat atque imo barathri eructat harenam.
Hinc exaudiri gemitus et saeua sonare
Verbera, tum stridor ferri tractaeque catenae,
Semper et obducta densantur nocte tenebrae.
Praeterea quae dicam animis aduertite uestris.
Non ego uos posthac caesis de more iuuencis
Religione patrum truncis et robore nata
Mortaliue manu effigies et templa tueri
Audiam: et haec repetens iterumque iterumque monebo:
Sed periisse semel satis est, natumque patremque
Profuerit meminisse magis, si credere dignum est.