# Cento 47-90

Proba, Cento, Lines 47-90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/proba/cento/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/proba/cento/47

Namque (fatebor enim) leuium spectacula rerum
Semper equos atque arma uirum pugnasque canebam
Et studio incassum uolui(==VOLUI) exercere laborem.
Omnia temptanti potior sententia uisa est
Pandere res altas terra et caligine mersas.
Inque dies aliquid iam dudum inuadere magnum
Mens agitat mihi nec placida contenta quiete est.
Ore fauete omnes laetasque aduertite mentes,
Matres atque uiri pueri innuptaeque puellae.
Principio caelum ac terras camposque liquentes
Lucentemque globum lunae solisque labores
Ipse pater statuit, uos, o clarissima mundi
Lumina, labentem caelo quae ducitis annum.
Nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aether,
Set nox atra polum bigis subuecta tenebat,
Et chaos in praeceps tantum tendebat ad umbras,
Quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Aera dimouit tenebrosum et dispulit umbras
Et medium luci atque umbris iam diuidit orbem.
Sidera cuncta notat tacito labentia caelo
Intentos uoluens oculos, qua parte calores
Austrinos tulerit, quae terga obuerterit axi.
Postquam cuncta uidet caelo constare sereno
Omnipotens, stellis numeros et nomina fecit
Temporibusque parem diuersis quattuor annum
Aestusque pluuiasque et agentes frigora uentos.
Atque haec ut certis possimus discere signis,
Vere tument terrae et genitalia semina poscunt
Ac medio tostas aestu terit area fruges
Et uarios ponit fetus autumnus et atra
Venit hiemps: teritur Sicyonia baca trapetis:
Atque in se sua per uestigia uoluitur annus.
Tempore iam ex illo fecundis imbribus aether
Magnus alit magno commixtus corpore fetus.
Et iam prima nouo spargebat lumine terras
Ducebatque diem stellis Aurora fugatis.
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
Incipit et rerum paulatim sumere formas,
Et uariae pelagi facies immania cete
Aequora uerrebant caudis aestumque secabant.
Nec non et uasti circum gens umida ponti
Iam sole infuso, iam rebus luce retectis
Exultans rorem late dispergit amarum.

---

Proba, Cento. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PROBA%7Ccent%7C001.
