# Cento 628-669

Proba, Cento, Lines 628-669. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/proba/cento/628
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/proba/cento/628

Terra tremit, fugere ferae et mortalia corda
Per gentes humilis strauit pauor: inde repente
Dat tellus gemitum et caelum tonat omne fragore.
Extemplo commotae Erebi de sedibus imis
Vmbrae ibant tenues. tellus quoque et aequora ponti
Signa dabant: sistunt amnes terraeque dehiscunt.
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
Tartara et umbrosae penitus patuere cauernae.
Sol quoque et exoriens (cuncti se scire fatentur)
Tum caput obscura nitidum ferrugine texit.
Diffugiunt comites et nocte teguntur opaca
Multaque dura suo tristi cum corde uolutant.
Quid faciant? haerent infixi pectore uultus
Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Tum senior tales referebat pectore uoces
Multa putans: 'ubi nunc nobis deus ille magister?
Quem sequimur? quoue ire iubes, ubi ponere sedes?
O dolor atque decus, tantarum gloria rerum!
Iam iam nulla mora est: et nos rape in omnia tecum
(Oramus) teque aspectu ne subtrahe nostro.
Hos inter motus media inter talia uerba
Tertia lux gelidam caelo dimouerat umbram:
Iamque pedem referens superas ueniebat ad auras,
Cum subito ante oculos ingenti mole sepulchrum,
Corpus ubi exanime positum, (nec claustra nec ipsi
Custodes sufferre ualent) auulsaque saxis
Saxa uident, laxis laterum compagibus artis.
Fit sonus: ingenti concussa est pondere tellus.
Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.
Ecce autem primi uolucrum sub culmine cantus:
Ingreditur linquens antrum, spoliisque superbus
Ibat ouans, pulsuque pedum tremit excita tellus,
Vulneraque illa gerens foribus sese intulit altis.
Atque hic ingentem comitum adfluxisse nouorum
Inuenit admirans numerum cunctisque repente
Improuisus ait: 'coram, quem quaeritis, adsum.
Vicit iter durum pietas et uiuida uirtus.
Praecipites uigilate, uiri; timor omnis abesto.
Hi nostri reditus expectatique triumphi,
Haec mea magna fides. o terque quaterque beati,
Quae uobis, quae digna, uiri, pro laudibus istis
Praemia posse rear solui, quae dona parari?

---

Proba, Cento. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PROBA%7Ccent%7C001.
