# Cento 670-694

Proba, Cento, Lines 670-694. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/proba/cento/670
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/proba/cento/670

Accipite ergo animis: quae uos a stirpe parentum
Prima tulit tellus, eadem uos ubere laeto
Accipiet. reuocate animum maestumque timorem
Mittite et uosmet rebus seruate secundis.
Quod super est, laeti bene gestis ordine rebus
Pacem orate manu, pacem laudate sedentes
Magnanimi; pacis solum inuiolabile pignus.'
Et simul his dictis faciem ostendebat et ora,
Ora manusque ambas populataque pectora ferro:
Immiscentque manus manibus gaudentque tuentes.
Nec uidisse semel satis est: iuuat usque morari
Et conferre gradum et dextrae coniungere dextram.
His demum exactis spirantes dimouet auras:
Aera per tenerum caeloque inuectus aperto
Mortales uisus medio in sermone reliquit:
Atque illum solio stellantis regia caeli
Accipit aeternumque tenet per saecula nomen.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
Seruauere diem tot iam labentibus annis.
I decus, i, nostrum, tantarum gloria rerum,
Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo
Annua, quae differre nefas. celebrate fauentes
Hunc, socii, morem sacrorum: hunc ipse teneto,
O dulcis coniunx, et si pietate meremur,
Hac casti maneant in religione nepotes.

---

Proba, Cento. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PROBA%7Ccent%7C001.
