# Professio contra Sectam Priscilliani 1.1-12

Professio Contra Priscillianum, Professio contra Sectam Priscilliani, 1.1 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/professio-contra-priscillianum/professio-contra-sectam-priscilliani/1.1

Incipit exemplar professionum habitarum in concilio Toletano contra sectam Priscilliani aera ccccxxxviii Post habitum iam concilium Kalendis Septembribus tertio nonas Septembres, post diversas cognitiones tunc habitas, sub die octavo iduum Septembrium, domni Symphosii et domni Dictinii sanctae memoriae episcoporum et domni sanctae memoriae Comasii tunc praesbyteri excerptae sunt de plenariis gestis professiones, quas inter reliquas habuerunt in concilio Toletano de damnatione Priscilliani vel sectae eius: Post aliquanta et inter aliquanta eodem tempore acta, Dictinius episcopus dixit: Audite me, optimi sacerdotes, corrigite omnia, quia vobis correctio data est. Scriptum est enim: Vobis datae sunt claves regni coelorum. Sed peto a vobis ut claves nobis regni, non portae aperiantur inferni. Haec, si dignamini, omnia ante oculos pono. Hoc enim in me reprehendo, quod dixerim unam dei et hominis esse naturam. Item dixit: Ego non solum correctionem vestram rogo, sed et omnem praesumptionem meam de scriptis meis arguo atque condemno. Item dixit: Sic sensi, testis est deus. Si erravi, corrigite. Item dixit: Et paulo ante dixi et nunc iterum repeto, in priori comprehensione mea et in principiis conversionis meae quaecumque conscripsi, omnia me toto corde respuere. Item dixit: Excepto nomine dei, omnia anathemo. Item dixit: Omnia quae inveniuntur contra fidem, cum ipso auctore condemno. Symphosius episcopus dixit: Iuxta quod paulo ante lectum est in membrana nescio qua, in qua dicebatur filius innascibilis, hanc ego doctrinam, quae aut duo principia dicit aut filium innascibilem, cum ipso auctore damno qui scripsit. Item dixit: Ego sectam quae recitata est, damno cum auctore. Item dixit: Ego sectam malam quae recitata est, damno cum auctore. Item dixit: Date mihi chartulam; ipsis verbis condemno. Et cum accepisset chartulam, de scripto recitavit: Omnes libros haereticos et maxime Priscilliani doctrinam, iuxta quod hodie lectum est, ubi innascibilem filium scripsisse dicitur, cum ipso auctore damno.

---

Professio Contra Priscillianum, PROFESSIO CONTRA SECTAM PRISCILLIANI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/professio.html.
